- NOXII trecenti
- NOXII trecenticum auratis chlamydibus in arenam missi, apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 17. Quum a Pharasmane ipse quoque ingentia dona accepisset, atque inter haec auratas quoque chlamydes, trecentos noxios cum anratis chlamydibus in harenam misit, ad munera eius deridenda. Solebant enim Noxii per amphitheatrum in auratis tunicis et purpureis togis traduci: Dones confixi et flagellati et ignem emittentes ex florida illa ac pretiosa veste conspicerentur, Plut. de Sera Numin. Vind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.